Rozmiar: 15909 bajtów

CCCLI.

1458, August 29. Kloster Königssaal.

Abt Johann von Königssaal ertheilt dem Bruder Andreas von Kamenz ein Geleitschreiben.

Venerabili in Christo patri ac domino, domino Nicolao abbati monasterii Camentcz Cisterciensis ordinis diocesis Wratislaviensis frater Johannes abbas monasterii Auleregie ordinis eiusdem Pragensis diocesis post humilem recomendacionem orationes in domino salutares. Venerabilis pater et domine, ostensorem presentium, fratrem Andream, sacerdotem et monachum vestrum filium professum, nobis per venerabilem patrem et dominum Johannem abbatem monasterii beati Sebastiani extra muros Romani orbis ordinate transmissum, ad propriam domum suam iuxta peticionem eius tenore presentium remittentem humiliter in domino recommendamus vestre paternitati, que ulterius cum eo, quod ordinis est et honestatis necnon sibi proficuum, agere non ignorat. Datum ut infra.
Das fast gänzlich zerstörte, innen aufgedrückte S. des Abtes von Königssaal.
Universis et singulis Christi fidelibus signanter tamen abbatibus, prioribus, cellerariis ceterisque officialibus nostri ordinis Cisterciensis ymmo et secularibus dominis nobilibus et aliis simplicibus cuiuscumque status eminencie sive condicionis extiterint frater Johannes abbas Auleregie salutem et per operum misericordie exhibicionem vitam promereri sempiternam. Exhibitorem presencium fratrem Andream supradictum in domino recommissum vobis una cum eo instanter supplicamus, quatenus dum per confinia vestra perrexerit, in vite necessariis, in vie expedicionibus, in elemosinarum largitionibus et in salvis conductibus ipsum dignimini [sic!] benivolenter providere remuneracionis beneficium indubitate sperantes ab eo, qui totum recte factum reputat, quidquid uni de minimis suis hilariter fuerit erogatum. Datum in nostro supradicto monasterio ipso die Decollacionis beati Johannis baptiste, anno domini etc. quinquagesimo octavo.

Or. Papier.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów